Hľadaný výraz: Dan 11,10-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur usque ad oppidum eius. 11 Et provocabitur rex austri et egredietur et pugnabit adversus eum, adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. 12 Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non praevalebit. 13 Revertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimis.

1

mail   print   facebook   twitter